— 61 —
XXXVI.
Deum esse primariam
motus causam: et
eandem semper motus
quantitatem in
universo conservare.

      Motus natura sic animadversa, considerare oportet
ejus causam, eamque duplicem: primo scilicet universalem
et primariam, quae est causa generalis omnium
motuum qui sunt in mundo; ac deinde particularem,
a qua fit ut singulae materiae partes motus,
quos prius non habuerunt, acquirant. Et generalem
quod attinet, manifestum mihi videtur illam non aliam
esse, quam Deum ipsum, qui materiam simul cum
motu et quiete in principio creavit, jamque, per solum
suum concursum ordinarium, tantundem motus et
quietis in ea tota quantum tunc posuit conservat. Nam
quamvis ille motus nihil aliud sit in materia mota
quam ejus modus; certam tamen et determinatam
habet quantitatem, quam facile intelligimus eandem
semper in tota rerum universitate esse posse, quamvis
in singulis ejus partibus mutetur.
Descartes PPh 61