— 60 —
      Nec denique etiam queri debeo, quod Deus mecum
concurrat ad eliciendos illos actus voluntatis, sive illa
judicia, in quibus fallor: illi enim actus sunt omnino
veri et boni, quatenus a Deo dependent, et major in me
quodammodo perfectio est, quod illos possim elicere,
quam si non possem. Privatio autem, in qua sola ratio
— 61 —
formalis falsitatis et culpae consistit, nullo Dei concursu
indiget, quia non est res, neque ad illum relata
ut causam privatio, sed tantummodo negatio dici debet.
Descartes Med 60-61