— 60 —
      Non habeo etiam causam conquerendi, quod voluntatem
dederit latius patentem quam intellectum; cum
enim voluntas in una tantum re, et tanquam in indivisibili
consistat, non videtur ferre ejus natura ut quicquam
ab illa demi possit; et sane quo amplior est, tanto
majores debeo gratias ejus datori.
Descartes Med 60