— 29 —
      Ex hac eadem vocum primarum alienatione verum hactenus
latuit alterius Homeri Argumenti, de Ulyssis erroribus.
Nam quid est, post Trojanum bellum tam frequentes Heroüm
mari errores, Ulyssis, Menelai, Diomedis, Aeneae, aliorumque
in ignotas terras, gentes, urbesque; cum Heroës iis longe priores,
Hercules in ultimam Hispaniam, Perseus in longe mari
dissitam Aethiopiam, Bacchus in remotissimos Indos, terrestria
itinera, certa et explorata tenuissent? Celebre Erronum, et Hospitiorum
argumentum fecerant ab primis suis Originibus errones
prius mediterranei; deinde transmarini, qui in Hospitia,
sive Asyla ubique locorum recepti sunt, ex quibus Clientelae,
deinde ortae: postea transmarinorum erronum ad eos, qui vi
tempestatum
errant, et hospitiorum ad externas amicitias prolatis
vocabulis, vulgo factum, ut Heroës mari errantes ubique
gentium Hospitio recepti, donisque aucti summa humanitate
apud Homerum dimittantur, praeterquam apud inhospitales
Cyclopes
: cum, ut demus maxime, Graecos publica amicitiae
foedera, ac proinde privata quoque hospitia mature intellexisse;
tamen aliae gentes ferme omnes, vel ipsi Aegyptj diu post
bellum Trojanum, immo ipsius Homeri aetate durarunt inhospitales:
quod aliud sit argumentum, Homeri aetate Graecis
externas gentes ignotas. Haec ipsa una, neque alia sane ratio
probabilem Procorum fabulam facere omnino debet. Nam quî
in hominum mentem venire potuit, Proceres Ithacae, aliosque
tanto numero Ulyssis Regiam occupasse, et per ludos ac lusus,
— 30 —
ganeamque ejus substantiam omnem absumere, invitamque
Penelopem cum aliquo ipsorum adigere ad nuptias voluisse?
Necesse omnino est, Procos fuisse earum Civitatum Clientes,
qui de Regum substantia victitabant, in Regum Ordinem irrupisse,
unde Reges dicti; et Regum quoque voluisse sibi communicari
connubia, ut plebej Rom. postea tentarunt, et tenuerunt:
Penelopem autem characterem esse Foeminarum ex Regum
Ordine
, sive patricias, quae Regum, sive Patrum Ordini
custodiunt connubia: et bella civilia inde orta, quibus Clientes
sive plebej ab Ulysse et Telemacho, sive Patribus victi sunt. Forsan
similem historiam significavit Ulyssis cum Iro paupere pugna,
ubi Irus ab Ulysse afflictus jacuit, nempe turbas agrarias,
in quibus plebej, pauperes victi sunt. Per eum fortasse Orbem
alicubi Heroüm connubia plebibus communicata sunt; et Penelopes
peperisse Pana ficta est: nempe peperisse filios ex divina,
qua se ortos putabant heroës, et fera natura, ex qua plebej
ab heroibus habebantur, ad ipsissimum illud instar, quo Patres
adversus Canulejum Trib. pl., qui primus patrum connubia
tentavit, Liv. IV. dicunt: Auspiciorum discrimine sublato,
ferarum ritu promiscua connubia haberi, ut qui natus sit, ignoret,
cujus sit sanguinis; quorum sacrorum dimidium patrum sit,
dimidium plebis, nec secum quidem ipse concors
: de quibus
monstris, neque de iis, quae nunc sentimus, intelligenda omnino
est Lex Rom. ut monstrosi partus in profluentam projicerentur:
nam leges de iis, quae ut plurimum, non quae raro eveniunt,
conceptae sunt; et nihil tam rarum, quam monstra:
at monstra fuere filj patricj sine patre: unde proprie locutus
Pamphilus, qui suspicans Philumenam non rite praegnantem,
dicit, aliquid monstri alere: ex qua Heroica vetustate filj spurj,
seu sine patre nati in Rom. LL. monstra mansere dicta, ut in
uno ex juris Responsis Cl. V. Dominicus, Nicolai, acerrimi ingenj
JC. mihi amaro desiderio excolendi F. Caravita, egregius caussarum
Patronus ex Ant. Fabr. in Jurisprudent. Papinian. observavit.
      Igitur Homerus ignoratione originum, quam fecerat primarum
vocum alienatio
, haec duo argumenta perturbate exposuit;
quae ordine enarrata, Universam Historiam Temporis Obscuri
manifesto describunt: qua nempe narrantur Errrones mediterranei,
Asyla, Clientelae prima agraria fundatae, plebes turbis
— 31 —
agrariis coortae, et Regum, seu Patrum Ordo primum in terris
natus, atque adeo Regna Heroica, sive Respp. Optimatium constitutae.
Deinde inter prima Regna Heroica ultro citroque rapinae;
tum justa, sive solenniter indicta bella, et per externorum
bellorum occasiones, nominis, seu gentis, seu linguae cognatione
foedera amicitiae caussa intellecta. Postremo bella Civilia
de Connubiis, Imperiisque communicandis inter plebes,
et patres orta, et plebes victae; hinc plebej, ut iras victorum
effugerent, maris fortunae commissi; et errones transmarini,
unde transmarinae Coloniae.
Vico Notae 29-30-31