— 62 —
XL. Per se.

      Per se dicitur quatuor modis ab Aristotele. Primo
quando aliquid de aliquo essentialiter dicitur, sicut cum
genus dicitur de specie, species de individuo, differentia de
specie, nomen speciei de differentia, definitio de definito.
Secundus modus, quando propria passio dicitur de subiecto,
nempe in cuius definitione subiectum ponitur, sicut
simitas per se convenit naso, surditas auditui, claudicatio
— 63 —
tibiae. Non enim definitur aliqua ex istis passionibus sine
suo subiecto; caecitas enim est oculi orbitas, surditas auditus
orbitas, simitas nasi curvitas. Tertius modus est, quo
aliquid absolutum intelligitur et non cum aliquo, sicut
quaedam formae sunt per se, id est purae, non in materia.
Sic Deus dicitur actus per se; similiter intelligentiae. Item
secundum considerationem hanc medicus meditatur de
colore urinae per se, id est sine respectu habito ad subiectum.
Itaque hic modus tertius dupliciter sumitur, ut
quoddam sit per se natura, quoddam vero positione seu
conceptu. Quarto modo per se dicitur necessarium, sicut
caussa per se dicitur, quam necessario consequitur effectus,
ut per se decapitatus interit, id est necessario, per se decoriatus
moritur, id est necessario etc.
Bruno Sum 62-63