— 418 —
Quamobrem hic de rebus non agentes, nisi
quantum ab intellectu percipiuntur, illas tantum simplices
vocamus, quarum cognitio tam perspicua est et
distincta, ut in plures magis distincte cognitas mente
dividi non possint: tales sunt figura, extensio, motus,
etc.; reliquas autem omnes quodam modo compositas
ex his esse concipimus. Quod adeo generaliter est sumendum,
ut nequidem excipiantur illae, quas interdum
ex simplicibus ipsis abstrahimus: ut fit, si dicamus
figuram esse terminum rei extensae, concipientes per
terminum aliquid magis generale quam per figuram,
quia scilicet dici potest etiam terminus durationis,
terminus motus, etc. Tunc enim, etiamsi termini significatio
a figura abstrahatur, non tamen idcirco magis
simplex videri debet quam sit figura; sed potius, cum
— 419 —
alijs etiam rebus tribuatur, ut extremitati durationis
vel motus etc., quae res a figura toto genere differunt,
ab his etiam debuit abstrahi, ac proinde est quid compositum
ex pluribus naturis plane diversis, et quibus
non nisi aequivoce applicatur.
Descartes Reg 418-419