— 60 —
      Neque enim habeo causam ullam conquerendi, quod
Deus mihi non majorem vim intelligendi, sive non
majus lumen naturale dederit quam dedit, quia est de
ratione intellectus finiti ut multa non intelligat, et de
ratione intellectus creati ut sit finitus; estque quod
agam gratias illi, qui mihi nunquam quicquam debuit,
pro eo quod largitus est, non autem quod putem me
ab illo iis esse privatum, sive illum mihi ea abstulisse,
quae non dedit.
Descartes Med 60