— 6 —
      Honores, ac divitias persequendo non parum etiam distrahitur
mens, praesertim, ubi a hae non nisi propter se quaeruntur,
quia tum supponuntur summum esse bonum; honore vero
multo adhuc magis mens distrahitur: supponitur enim semper
bonum esse per se, et tanquam finis ultimus, ad quem omnia
diriguntur. Deinde in his non datur, sicut in libidine, poenitentia;
sed quo plus utriusque possidetur, eo magis augetur
laetitia, et consequenter magis ac magis incitamur ad utrumque
augendum: si autem spe in aliquo casu frustremur, tum summa
oritur tristitia.
      Est denique honor magno impedimento, eo quod, ut ipsum
assequamur, vita necessario ad captum hominum est dirigenda,
fugiendo scilicet, quod vulgo fugiunt, et quaerendo, quod vulgo
quaerunt homines.
Spinoza TIE 6