— 62 —
XXXIX. Species.

      Species quoque tot modis sumitur quot genus: grammatice,
qua species distinguunt in suo ordine nominum
primitive vel derivative; secundo polyhistorice, ut species
hominum, pro conditione et modo; tertio naturaliter, sicut
species Priami digna est imperio, significando pulchritudinem,
maiestatem, magnanimitatem, quae sunt formae quaedam
et qualitates a natura; quarto civiliter, ut species
Priami digna est imperio, propter mores, experientiam rerum,
eloquentiam, artem bellicam; quinto physice universaliter
dictum pro re seu natura, quae est sub aliquo genere,
ut homo quaedam species est animalis; sexto logice
pro intentione significante illam rem seu naturam, quae
est species praedicabilis condistincta a genere et differentia,
quae sunt eiusdem generis species, nempe praedicabilis,
quod est genus proximum, secundae intentionis, quod
est genus primum.
Bruno Sum 62