— 418 —
      Dicimus igitur primo, aliter spectandas esse res singulas
in ordine ad cognitionem nostram, quam si de
ijsdem loquamur prout revera existunt. Nam si, ver.
gr., consideremus aliquod corpus extensum et figuratum,
fatebimur quidem illud, a parte rei, esse quid
unum et simplex: neque enim, hoc sensu, compositum
dici posset ex natura corporis, extensione, et figura,
quoniam hae partes nunquam unae ab alijs distinctae
exstiterunt; respectu vero intellectus nostri, compositum
quid ex illis tribus naturis appellamus, quia
prius singulas separatim intelleximus, quam potuimus
judicare illas tres in uno et eodem subjecto simul inveniri.
Descartes Reg 418