— 112 —
ARTIC. XVII.

      Nec tute motum actum imperfecti, neque sat vere
actum imperfectum dixeris unquam, interdum enim
est actus perfecti, perpetuoque actus perfectus
est, si ad illud, quod ad ipsum est in potentia, secundum
quod huiusmodi, respexerimus.
RATIO.

      Omni motui minime convenire constat, esse actum
imperfecti, motus enim coelo ut actus perfecti convenit
apud Aristotelem ipsum, et apud nos qui globis
universis. Haec est ratio eius, ut moveatur naturaliter:
quod si non moveretur, non esset sane
coelum Aristoteli: non enim altius neque profundius
definit coelum, quam corpus circulariter mobile. Ille
sane est actus perfecti, qui convenit subiecto existenti
in maxime sibi naturali dispositione, et ultimum
attingenti entelechiae terminum: ut ergo
actus perfecti est anima, ita et motus iste naturalis
qui animae praesentiam per se tanquam propria
passio consequitur, imo concomitatur. Nec obest
quod omnis motus est propter indigentiam, ne dicamus
— 113 —
ipsum esse actum perfecti, quia gradus sunt
in rerum speciebus, et unaquaeque suis numeris
perfecta intelligitur. Porro una numeri species, quia
ab alia comprehendatur, vel aliam comprehendat,
imperfectum non dicitur. Hinc imperfectum non est
astrum, quia coelo indiget, imperfecti non sunt soles,
neque terrae, quia mutuo suffragantur, quatenus
hoc est illis natura inditum, ut alia horum ordinem
habeant ad alia. [>]
Bruno Acr 112-113