— 102 —
Postulata.

      I. Corpus humanum componitur ex plurimis (diversae
naturae) individuis, quorum unumquodque valde
compositum est.
      II. Individuorum, ex quibus Corpus humanum componitur,
quaedam fluida, quaedam mollia, et quaedam
denique dura sunt.
      III. Individua, Corpus humanum componentia, et
consequenter ipsum humanum Corpus a corporibus externis
plurimis modis afficitur.
      IV. Corpus humanum indiget, ut conservetur, plurimis
aliis corporibus, a quibus continuo quasi regeneratur.
      V. Cum Corporis humani pars fluida a corpore externo
— 103 —
determinatur, ut in aliam mollem saepe impingat,
ejus plenum mutat, et veluti quaedam corporis externi impellentis
vestigia eidem imprimit.
      VI. Corpus humanum potest corpora externa plurimis
modis movere, plurimisque modis disponere.
Spinoza E 102-103