— 60 —
XXXV.
Quomodo fiat ista divisio,
et quod non sit dubitandum
quin fiat,
etsi non comprehendatur.

      Notandum autem me hic non loqui de tota materia,
sed tantum de aliqua ejus parte. Quamvis enim supponamus
duas aut tres ejus partes esse in G tantae
latitudinis quantae est spatium E, itemque etiam plures
alias minores, quae maneant indivisae: nihilominus
intelligi potest eas [partes] moveri circulariter versus E,
modo quaedam aliae ipsis admistae sint, quae se quomodolibet
inflectant, et figuras suas sic mutent, ut junctae
istis figuras suas non ita mutantibus, sed solam celeritatem
motus ad rationem loci occupandi accommodantibus,
omnes angulos quos istae aliae non occupabunt,
accurate compleant. Et quamvis, quomodo fiat
indefinita ista divisio, cogitatione comprehendere nequeamus,
non ideo tamen debemus dubitare quin
fiat: quia clare percipimus illam necessario sequi ex
natura materiae nobis evidentissime cognita, percipimusque
etiam eam esse de genere eorum quae a mente
nostra, utpote finita, capi non possunt.
Descartes PPh 60