— 60 —
Sed hi nihil
quicquam pro dignitate
de principiis disserunt: et ex
eorum principiis explicationes
peculiarium naturae rerum,
praeterquam in paucis,
quas periculum magis quam
consilium obtulit, feliciter succedunt.
Zeno summus metaphysicus
ad Geometrarum hypotheses
accessit: et uti Pythagoras
per numeros, is per puncta
de principiis rerum commentatur.
Carthesius vero maximus
ex aequo metaphysicus,
et Geometra accessit ad Epicurum:
et quae in principiis offendit
de motu, et formatione
elementorum, omnibus plenis,
uti Epicurus offensiones de vacuo,
— 61 —
et atomi declinatione, successu
rerum peculiarium feliciter
explanatarum compensat.
Vico Ant 60-61