— 417 —
      Jam ut quoque secundum aggrediamur, et ut accurate
distinguamus simplicium rerum notiones ab istis
quae ex ijsdem componuntur, ac videamus in utrisque,
ubinam falsitas esse possit, ut caveamus, et quaenam
certo possint cognosci, ut his solis incumbamus: hic
loci, quemadmodum in superioribus, quaedam assumenda
sunt quae fortasse non apud omnes sunt in
confesso; sed parum refert, etsi non magis vera esse
credantur, quam circuli illi imaginabiles, quibus
Astronomi phaenomena sua describunt, modo illorum
ope, qualis de qualibet re cognitio vera esse possit aut
falsa, distinguatis.
Descartes Reg 417