— 330 —
      Par. XVI. Tertio deinde statuendum est, ut Patricii omnes in
quodam urbis loco statutis certis temporibus congregari debeant, et
qui, nisi morbo, aut publico aliquo negotio impeditus, Concilio
— 331 —
non interfuerit, sensibili aliqua pecuniae poena mulctetur. Nam ni
hoc fieret, plurimi ob rei domesticae curam publicam negligerent.
      Par. XVII. Hujus Concilii officium sit leges condere, et abrogare,
Collegas Patricios, et omnes imperii ministros eligere. Non
enim fieri potest, ut is, qui supremum jus habet, ut hoc Concilium
habere statuimus, alicui potestatem det leges condendi, et abrogandi,
quin simul jure suo cedat, et in illum id transferat, cui illam
potestatem dedit; quippe, qui vel uno solo die potestatem habet leges
condendi, et abrogandi, ille totam imperii formam mutare
potest. At quotidiana imperii negotia aliis ad tempus secundum
constituta jura administranda tradere, retento supremo suo jure,
potest. Praeterea, si imperii ministri ab alio, quam ab hoc Concilio
eligerentur, tum hujus Concilii membra pupilli potius, quam Patricii
appellandi essent.
      Par. XVIII. Huic Concilio solent quidam Rectorem, seu Principem
creare, vel ad vitam, ut Veneti, vel ad tempus, ut Genuenses,
sed tanta cum cautione, ut satis appareat, id non sine magno imperii
periculo fieri. Et sane dubitare non possumus, quin imperium hac
ratione ad Monarchicum accedat, et quantum ex eorum historiis
conjicere possumus, nulla alia de causa id factum est, quam quia ante
constituta haec Concilia sub Rectore, vel Duce, veluti sub Rege, fuerant;
atque adeo Rectoris creatio Gentis quidem, sed non imperii
Aristocratici absolute considerati, requisitum necessarium est.
      Par. XIX. Attamen, quia summa hujus imperii potestas penes
universum hoc Concilium, non autem penes unumquodque ejusdem
membrum est (nam alias coetus esset inordinatae multitudinis),
necesse ergo est, ut Patricii omnes Legibus ita astringantur, ut
unum veluti corpus, quod una regitur mente, componant. At leges
per se solae invalidae sunt, et facile franguntur, ubi earum vindices ii
ipsi sunt, qui peccare possunt, quique soli exemplum ex supplicio
capere debent, et collegas ea de causa punire, ut suum appetitum
ejusdem supplicii metu frenent, quod magnum est absurdum; atque
adeo medium quaerendum est, quo supremi hujus Concilii ordo,
et imperii jura inviolata serventur, ita tamen, ut inter Patricios
aequalitas, quanta dari potest, sit.
Spinoza TP 330-331