— 61 —
XXXVIII. Genus.

      Genus multipliciter sumitur: grammaticaliter, id est
pro sexu; secundo polyhistorice (id est poëtice laudatorie)
pro conditione et modo alicuius generis vel speciei, ut
hoc genus hominum est Hebraeum, hoc genus leonum est
Libycum; tertio sumitur genus naturaliter pro principio
uniuscuiusque generationis, quo videlicet pater filium generat,
unde dicitur Ilus ducit genus ab Hercule, Agamemnon
ab Atreo; quarto sumitur civiliter pro congregatione multorum
quodammodo se habentium ad unum aliquod et ad
se invicem, politica quadam relatione multas familias ab
uno protoplaste demanantes complectente, sicut genus Romanorum
dicitur a Romulo, Hebraeorum ab Heber; quinto
genus sumitur metaphysice pro natura quadam communi
multis rebus seu speciebus, sicut substantia est quaedam
natura communis animalibus, plantis etc.; sexto logice pro
intentione illam naturam communem significante seu signante.
Genus enim logicum significat commune speciebus
quod de speciebus praedicatur, non autem in suo ordine
est commune speciei neque praedicatur de specie, sed est
eiusdem generis species cum illa, nempe praedicabilis et
secundae intentionis. Praedicatio quippe signatur seu notatur
genere et specie logice acceptis, exercetur autem in
genere et specie physice universaliter dictis, nempe mathematico,
naturali, metaphysico.
Bruno Sum 61