— 59 —
      Quinimo etiam haec indifferentia non ad ea tantum
se extendit de quibus intellectus nihil plane conoscit,
sed generaliter ad omnia quae ab illo non satis perspicue
cognoscuntur eo ipso tempore, quo de iis a voluntate
deliberatur: quantumvis enim probabiles conjecturae
me trahant in unam partem, sola cognitio
quod sint tantum conjecturae, non autem certae atque
indubitabiles rationes, sufficit ad assensionem meam
in contrarium impellendam. Quod satis his diebus
sum expertus, cum illa omnia quae prius ut vera
quammaxime credideram, propter hoc unum quod de
iis aliquo modo posse dubitari deprehendissem, plane
falsa esse supposui.
      Cum autem quid verum sit non satis clare et distincte
percipio, si quidem a judicio ferendo abstineam, clarum
est me recte agere, et non falli. Sed si vel affirmem
vel negem, tunc libertate arbitrii non recte utor; atque
— 60 —
si in eam partem quae falsa est me convertam, plane
fallar; si vero alteram amplectar, casu quidem incidam
in veritatem, sed non ideo culpa carebo, quia lumine
naturali manifestum est perceptionem intellectus praecedere
semper debere voluntatis determinationem.
Atque in hoc liberi arbitrii non recto usu privatio illa
inest quae formam erroris constituit: privatio, inquam,
inest in ipsa operatione, quatenus a me procedit, sed
non in facultate quam a Deo accepi, nec etiam in
operatione quatenus ab illo dependet.
Descartes Med 59-60