— 417 —
Ut vero ex pluribus unum quid [intellectus] deducat,
quod saepe faciendum est, rejiciendum ex rerum ideis
quidquid praesentem attentionem non requiret, ut facilius
reliqua possint in memoria retineri; atque eodem
modo, non tunc res ipsae sensibus externis erunt proponendae,
sed potius compendiosae illarum quaedam
figurae, quae, modo sufficiant ad cavendum memoriae
lapsum, quo breviores, eo commodiores existent.
Descartes Reg 417