— 111 —
CIRCA TERTIUM LIBRUM UBI DE MOTU
ARTIC. XVI.

      Actus existentis in potentia secundum quod huiusmodi,
non magis definitio motus est, quam multorum
aliorum, quae eadem ratione facillimum est
definire. Sic etenim quies est actus existentis in potentia
secundum quod huiusmodi; vita est actus
existentis in potentia; anima est actus existentis in
potentia: quem sane definiendi modum utpote nugacem
spernimus.
RATIO.

      Omnis quidem forma Aristoteli actus existentis in
potentia est, sive substantialis illa sit, quam immediate
suscipere dicitur prima materia, sive accidentalis,
quae subiecto in actu existenti superinducatur.
Ita igitur actus et potentia ad invicem referuntur, ut
ubique horum alterum et sit alterius, et ad alterum
sit. Hinc potentia vitam habentis entelechia anima
est, vita est perfectio vivere potentis, et quies ipsa, cui
motus opponitur, non minus actus existentis in potentia
est. Imo et si omnis motus est propter quietem, potiori
ratione haec actus eiusmodi erit, quam ille possit esse.
Bruno Acr 111