— 4 —
      Sed in rep. libera paullo ante primi belli Punici
tempora Tiberius Coruncanius primus juris interpretandi
artem patricios juvenes docere coepit, et temporis
progressu Jurisprudentia extitit doctrina propria Romanorum
graecis ignota: quam non oratorio ambitu, sed sapienti
gravitate, non ullis eloquentiae lenociniis, sed
ipsis rerum momentis ad jus quam brevissime, et
pari elegantia pensitatis, in rep. libera rigidam, et ex ratione
civili, sub Principatu benignam, et ex ratione naturali
professi sunt: et Jurisconsulti sapientes Romanorum
appellati, ut apud Pomponium in historia juris; et
Jurisprudentia ab Ulpianosapientiae definitione descripta;
— 5 —
sed sensu a graecis longe diverso, utpote quo rerum
divinarum
nomine, res sacrae nempe Deorum religiones,
et caeremoniae, ac divinatio potissimum, humanarum
autem res profanae tum publicae, tum privatae continentur;
itaut Jurisprudentia sit omnis divini, humanique juris
a Romanis conditi notitia; addito insuper justi, et injusti
scientia
, ut significet, eos ipsos, qui juris cognitionem
habent, et iuris ad caussas accommodandi solertiam habere
quoque.
Vico Univ20 4-5