— 101 —
Lemma VII.

      Retinet praeterea Individuum, sic compositum, suam naturam,
sive id secundum totum moveatur, sive quiescat, sive versus
hanc, sive versus illam partem moveatur, dummodo unaquaeque
pars motum suum retineat, eumque, uti antea, reliquis
communicet.
Demonstratio.

      Patet <ook> ex ipsius definitione, quam vide ante Lem. 4.
Scholium.

      His itaque videmus, qua ratione Individuum compositum possit
multis modis affici, ejus nihilominus natura servata. Atque
hucusque Individuum concepimus, quod non, nisi ex corporibus,
quae solo motu, et quiete, celeritate, et tarditate inter
se distinguuntur, hoc est, quod ex corporibus simplicissimis
— 102 —
componitur. Quod si jam aliud concipiamus, ex pluribus diversae
naturae Individuis compositum, idem pluribus aliis modis posse
affici, reperiemus, ipsius nihilominus natura servata. Nam
quando quidem ejus unaquaeque pars ex pluribus corporibus est
composita poterit ergo (per Lem. Praeced.) unaquaeque pars,
absque ulla ipsius naturae mutatione jam tardius, jam celerius moveri,
et consequenter motus suos citius, vel tardius reliquis
communicare. Quod si praeterea tertium Individuorum genus, ex
his secundis compositum, concipiamus, idem multis aliis modis
affici posse, reperiemus, absque ulla ejus formae mutatione. Et si
sic porro in infinitum pergamus, facile concipiemus, totam naturam
unum esse Individuum, cujus partes, hoc est, omnia corpora
infinitis modis variant, absque ulla totius Individui mutatione.
Atque haec, si animus fuisset, <van de stoffe of> de corpore ex
professo <en bezonderlijk> agere, prolixius, explicare et demonstrare
debuissem. Sed jam dixi me aliud velle, nec alia de causa
haec aferre, quam quia ex ipsis ea, quae demonstrare constitui,
facile possum deducere.
Spinoza E 101-102