— 101 —
Lemma VI.

      Si corpora quaedam, Individuum componentia, motum,
quem versus unam partem habent, aliam versus flectere cogantur,
at ita ut motus suos continuare possint, atque invicem
eadem , qua antea, ratione communicare, retinebit itidem individuum
suam naturam, absque ulla formae mutatione
.
Demonstratio.

      Per se patet. Id enim omne retinere supponitur, quod in ejusdem
definitione formam ipsius constituere diximus. < Bezie de Bepaling
voor' t vierde Voorbewijs.
>
Spinoza E 101