— 59 —
XXXIV.
Hinc sequi divisionem
materiae in particulas
revera indefinitas,
quamvis eae nobis
sint incomprehensibiles.

      Fatendum tamen est in motu isto aliquid reperiri,
quod mens quidem nostra percipit esse verum, sed tamen,
quo pacto fiat, non comprehendit: nempe divisionem
quarundam particularum materiae in infinitum,
sive indefinitam, atque in tot partes, ut nullam cogitatione
— 60 —
determinare possimus tam exiguam, quin intelligamus
ipsam in alias adhuc minores reipsa esse
divisam. Fieri enim non potest, ut materia quae jam
implet spatium G, successive impleat omnia spatia
innumeris gradibus minora, quae sunt inter G et E, nisi
aliqua ejus pars ad innumerabiles illorum spatiorum
mensuras figuram suam accommodet: quod ut fiat,
necesse est omnes imaginabiles ejus particulas, quae
sunt revera innumerae, a se mutuo aliquantulum removeri,
et talis quantulacunque remotio vera divisio
est.
Descartes PPh 59-60