— 59 —
Et vero ex omni
memoria quatuor Philosophorum
classes condi possunt: alii
enim Geometrae eximii, qui de
Principiis Physicis per mathesis
hypotheses disseruerunt;
atque in his est Pythagoras:
alii Geometria bene instructi,
metaphysicaeque cultores seduli
nulla hypothesi de principiis
rerum cogitarunt; et iccirco
de naturae rebus metaphysico
genere disserunt; atque in
his est Aristoteles: alii et geometriae
ignari, et metaphysicae
hostes simplex corpus extensum
in materiae usum adornarunt;
et hi in principiorum explanatione
gravissime tanquam
in limine offendunt, at felicius
tamen de peculiaribus naturae
phaenomenis cogitarunt; atque
— 60 —
in his est Epicurus: alii denique
corpus quantum et quale principia
rerum esse voluerunt; ut
ex antiquis, qui terram, aquam,
aërem, ignem, vel singula, vel vel
bina, vel cuncta; et ex
neotericis Chemici. [>]
Vico Ant 59-60