— 4 —
      Longe aliter res se apud Romanos habuit: quibus
principio in rep. libera animi altitudo, ad quam moribus
ipsis erigebantur, pro doctrina morali erat ad virtutis constantiam
comparandam; patriae pietas, ex qua remp.
omnibus privatis rebus habebant potiorem, cum ipsius
reip. usu conjuncta per multas, et varias magistratuum
functiones, civilis doctrinae eruditionem pensabat; et
Deorum religio, qua ut maxime ita et imperio, uti recte
Plutarchus existimat, floruerunt, iis methaphysicen
Graecorum reponebat. Patricj legum omnisque patrii
juris, morisque eruditionem sibi arcanam servabant: eoque
pacto bonis animi artibus imbuti, et in civili prudentia
usu reip. exculti (quae iis principiorum juris loco
erant) iidem ipsi, et juris conditi notitiam, et ejus ad
caussas accommodandi solertiam habebant, et in uno
Jurisconsulto Romano philosophus, pragmaticus, et rhetor
Graecorum confusi erant.
Vico Univ20 4