— 329 —
      Par. XIII. Primaria hujus imperii Lex esse debet, qua determinatur
— 330 —
ratio numeri Patriciorum ad multitudinem. Ratio enim
( per Art. 1. hujus Cap. ) inter hanc, et illos habenda est, ita ut pro
incremento multitudinis Patriciorum numerus augeatur. Atque
haec ( per illa, quae Art. 2. hujus Cap. diximus ) debet esse circiter ut
I ad 50, hoc est, ut inaequalitas numeri Patriciorum ad multitudinem
nunquam major sit. Nam ( per Art. 1. hujus Cap. ) servata
imperii forma, numerus Patriciorum multo major esse potest numero
multitudinis. Sed in sola eorum paucitate periculum est.
Qua autem ratione cavendum sit, ut haec lex inviolata servetur, suo
loco mox ostendam.
      Par. XIV. Patricii ex quibusdam tantummodo familiis aliquibus
in locis eliguntur. Sed hoc expresso jure statuere perniciosum est.
Nam, praeterquam quod familiae saepe extinguuntur, et quod nunquam
reliquae absque ignominia excluduntur, accedit, quod hujus
imperii formae repugnat, ut patricia dignitas haereditaria sit ( per
Art. 1. hujus Cap.
). Sed imperium hac ratione Democraticum potius
videtur, quale in Art. 12. hujus Cap. descripsimus, quod scilicet
paucissimi tenent cives. Attamen contra cavere, ne Patricii
filios suos, et consanguineos eligant, et consequenter ne imperandi
jus in quibusdam familiis maneat, impossibile est, imo absurdum,
ut Art. 39. hujus Cap. ostendam. Verum, modo id nullo
expresso jure obtineant, nec reliqui (qui scilicet in imperio nati sunt,
et patrio sermone utuntur, nec uxorem peregrinam habent, nec infames
sunt, nec serviunt, nec denique servili aliquo officio vitam
sustentant, inter quos etiam OEnopolae et Cerevisiarii numerandi
sunt) excludantur, retinebitur nihilominus imperii forma, et ratio
inter Patricios, et multitudinem servari semper poterit.
      Par. XV. Quod si praeterea lege statuatur, ut nulli juniores eligantur,
nunquam fiet, ut paucae familiae jus imperandi retineant;
atque adeo lege statuendum, ut nullus, nisi qui ad annum aetatis
trigesimum pervenit, in catalogum eligendorum referri
possit.
Spinoza TP 329-330