— 416 —
Si vero
intellectus examinandum aliquid sibi proponat, quod
referri possit ad corpus, ejus idea, quam distinctissime
— 417 —
poterit, in imaginatione est formanda; ad quod commodius
praestandum, res ipsa quam haec idea repraesentabit,
sensibus externis est exhibenda. Neque plura
intellectum juvare possunt ad res singulas distincte
intuendas. [>]
Descartes Reg 416-417