— 58 —
      Exempli causa, cum examinarem hisce diebus an
aliquid in mundo existeret, atque adverterem, ex hoc
ipso quod illud examinarem, evidenter sequi me
existere, non potui quidem non judicare illud quod
tam clare intelligebam verum esse; non quod ab aliqua
— 59 —
vi externa fuerim ad id coactus, sed quia ex magna
luce in intellectu magna consequuta est propensio in
voluntate, atque ita tanto magis sponte et libere illud
credidi, quanto minus fui ad istud ipsum indifferens.
Nunc autem, non tantum scio me, quatenus sum res
quaedam cogitans, existere, sed praeterea etiam idea
quaedam naturae corporeae mihi obversatur, contingitque
ut dubitem an natura cogitans quae in me est,
vel potius quae ego ipse sum, alia sit ab ista natura corporea,
vel an ambae idem sint; et suppono nullam adhuc
intellectui meo rationem occurrere, quae mihi
unum magis quam aliud persuadeat. Certe ex hoc ipso
sum indifferens ad utrumlibet affirmandum vel negandum,
vel etiam ad nihil de ea re judicandum.
Descartes Med 58-5