— 329 —
      Par. XII. Ad primum autem obtinendum maxima oritur difficultas
ex invidia. Sunt enim homines, ut diximus, natura hostes, ita
ut, quamvis legibus copulentur, adstringanturque, retineant tamen
naturam. Atque hinc fieri existimo, ut imperia Democratica
in Aristocratica, et haec tandem in Monarchica mutentur. Nam
plane mihi persuadeo, pleraque Aristocratica imperia Democratica
prius fuisse, quod scilicet quaedam multitudo novas sedes quaerens,
iisque inventis, et cultis, imperandi aequale jus integra retinuit,
quia nemo imperium alteri dat volens. Sed, quamvis eorum
unusquisque aequum esse cenleat, ut idem jus, quod alteri in ipsum
est, ipsi etiam in alterum sit, iniquum tamen esse putat, ut peregrinis,
qui ad ipsos confluunt, aequale cum ipsis jus sit in imperio,
quod sibi labore quaesierant, et sui sanguinis impendio occupaverant.
Quod nec ipsi peregrini renuunt, qui nimirum non ad imperandum,
sed ad res suas privatas curandum eo migrant, et satis sibi
concedi putant, si modo ipsis libertas concedatur res suas cum securitate
agendi. Sed interim multitudo ex peregrinorum confluentia
augetur, qui paulatim illius gentis mores induunt, donec demum
nulla alia diversitate dignoscuntur, quam hoc solo, quod adipiscendorum
honorum jure careant; et dum horum numerus quotidie
crescit, civium contra multis de causis minuitur. Quippe saepe
familiae extinguuntur, alii ob scelera exclusi, et plerique ob rei
domesticae angustiam Rempublicam negligunt, dum interea potentiores
nihil studeant, quam soli regnare; et sic paulatim imperium
ad paucos, et tandem ob factiones ad unum redigitur. Atque his
alias causas, quae hujusmodi imperia destruunt, adjungere possemus;
sed, quia satis nota sunt, iisdem supersedeo, et leges, quibus
hoc imperium, de quo agimus, conservari debet, ordine jam
ostendam.
Spinoza TP 329