— 4 —
      Denique non tantum ex parte cognitionis, sed etiam
ex parte voluntatis, nihil ad absolutam et sublimem
sapientiam requiri, quod non in moribus tuis eluceat,
animadverto. Apparet enim in illis eximia quaedam
cum majestate benignitas et mansuetudo, perpetuis
fortunae injuriis lacessita, sed nunquam efferata nec
fracta. [>]
Descartes PPh 4