— 60 —
XXXVII. Proprietas.

      Proprium dicitur quadrupliciter: primo quod convenit
toti speciei, sed non soli, sicut esse bipedem homini; secundo
quod convenit soli speciei et non toti, sicut esse
philosophum homini; tertio quod convenit soli totique speciei,
sed non semper, ut canescere homini in senectute;
quarto quod convenit toti, soli et semper, ut esse risibile
homini, id est posse ridere. Etsi enim non semper rideat
actu, etsi quidam nunquam riserint, haec tamen proprietas
refertur non ad actum, sed ad potentiam, non ad rationem
individualem, sed specificam.
      Ad hos modos est quod referamus etiam quod convenit
toti speciei et solum, licet non soli, sicut proprium nivis
est album esse, quia solum alba est, non sola. Est autem
proprium quaedam qualitas, quae consequitur naturam
speciei, procedens ex differentia specifica illius immediate,
sicut risibilitas consequitur rationalitatem; et haec proprietas
dicitur convertibiliter cum eo cuius est proprium. Licet
autem huiusmodi proprietates, quae convertibiliter dicuntur
cum specie, multas contingat invenire, sicut in
specie humana contemplabile, philosophabile, navigabile,
admirativum aeque convertibiliter dicuntur de homine atque
risibile; tamen praeceptum est logicum, ut e multis illud
— 61 —
quod est potissimum et quod magis in actum adducitur,
sicut est risibilitas respectu enumeratorum, habeatur proprium.
Bruno Sum 60-61