— 416 —
      Nam cum intellectus moveri possit ab imaginatione,
vel contra agere in illam; item imaginatio possit agere
in sensus per vim motricem illos applicando ad objecta,
vel contra ipsi in illam, in qua scilicet corporum imagines
depingunt; memoria vero illa, saltem quae corporea
est et similis recordationi brutorum, nihil sit ab
imaginatione distinctum: certo concluditur, si intellectus
de illis agat, in quibus nihil sit corporeum vel
corporeo simile, illum non posse ab istis facultatibus
adjuvari; sed contra, ne ab ijsdem impediatur, esse
arcendos sensus, atque imaginationem, quantum fieri
poterit, omni impressione distincta exuendam. [>]
Descartes Reg 416