— 58 —
      Ex his autem percipio nec vim volendi, quam a Deo
habeo, per se spectatam, causam esse errorum meorum,
est enim amplissima, atque in suo genere perfecta;
neque etiam vim intelligendi, nam quidquid
intelligo, cum a Deo habeam ut intelligam, procul
dubio recte intelligo, nec in eo fieri potest ut fallar.
Unde ergo nascuntur mei errores? Nempe ex hoc uno
quod, cum latius pateat voluntas quam intellectus,
illam non intra eosdem limites contineo, sed etiam ad
illa quae non intelligo extendo; ad quae cum sit indifferens,
facile a vero et bono deflectit, atque ita et fallor
et pecco.
Descartes Med 58