— 110 —
ARTIC. XV.

      Rerum naturalium necessitatem ad omnes causas
aequaliter referimus, quia temere Aristoteles diversa
causarum genera ea ratione comparat, ut ad earum
aliquam necessitas magis referatur.
RATIO.

      Temere quaeritur, an prolificationis necessitas ad
patrem magis conspiciat, an ad matrem, cum tam male
haec sine illo, quam iste sine illa prolificare possit.
Similiter an materia plus concurrat an efficiens.
In omnibus item necessario circumstantibus, iuxta
diversum causandi genus, comparatio ulla locum non
admittit. Porro in eodem causae genere consideranti,
— 111 —
si agens unus cum alio, una materia cum alia
locus unus cum alio, tempus unum cum alio conferantur,
accidet sane, ut rei necessitatem non aequaliter
ad hoc atque ad illud referamus.
Bruno Acr 110-111