— 100 —
Lemma IV.

      Si corporis, sive Individui, quod ex pluribus corporibus
componitur, quaedam corpora segregentur, et simul totidem
alia ejusdem naturae eorum loco succedant, retinebit Individuum
suam naturam, uti antea, absque ulla ejus formae mutatione
.
Demonstratio.

      Corpora enim (per Lem. 1.) ratione substantiae non distinguuntur;
id autem, quod formam individui constituit, in corporum
unione (per Defin. praec.) <alleenlijk> consistit; atqui haec (per
Hypothesin
), tametsi corporum continua fiat mutatio, retinetur:
retinebit ergo Individuum tam ratione substantiae, quam modi,
suam naturam, uti ante. Q.E.D.
Spinoza E 100