— 100 —
Axioma III.

      Quo partes individui, vel corporis compositi secundum
majores vel minores, superficies sibi invicem incumbunt,
eo difficilius, vel facilius cogi possunt, ut situm
suum mutent, et consequenter eo difficilius, vel facilius
effici potest, ut ipsum individuum aliam figuram induat.
Atque hinc corpora, quorum partes secundum
magnas superficies invicem incumbunt, dura, quorum
autem partes secundum parvas, mollia, et quorum denique
partes inter se moventur, fluida vocabo.
Spinoza E 100