— 58 —
      CIX. Et ita Familiae primulum rerumpp. rudimentum
fuere; cujus vestigium belle integrum mansit in
Testamentis, quae Patresfam. condere, ordinare, uti
Principes summi condere leges, ordinare remp. dicuntur:
et promiscuo vocabulo Patresfamilias hereditatem, Principes
remp., quum eam aliis mandant, legare dicuntur:
et uti Legatus in rep. legata Principem, ita heres in
hereditate defunctum Patremfamilias refert, seu ut
vulgo dicunt, repraesentat: et uti quicquid Principi
placet legis habet vigorem; ita quicquid Testator testamento
jubet, jus esto: tanquam Princeps summus
legibus solutus jure naturali nuda voluntate rerum suarum
in alios transfert dominium: unde legata formulis
illis concepta Sumito, Capito, quae vindicationis appellantur;
et tanquam Potestas summa legatis, quae
damnationis dicuntur, sancit in testamento poenas.
      CIV. Sed praeter familias Clientelae Rudimentum rerumpp.
fuere alterum, ex quibus omnium primae in
terris Resp. natae Optimatium.
Vico Univ20 58