— 58 —
XXXIII.
Quomodo in omni motu
integer circulus corporum
simul moveatur.

      Ex hoc autem quod supra fuerit animadversum,
loca omnia corporibus plena esse, semperque easdem
materiae partes aequalibus locis coaequari, sequitur
nullum corpus moveri posse nisi per circulum, ita scilicet
ut aliud aliquod corpus ex loco quem ingreditur
expellat, hocque rursus aliud, et aliud, usque ad ultimum,
quod in locum a primo derelictum, eodem temporis
momento quo derelictus est, ingrediatur. Hocque
facile intelligimus in circulo perfecto, quia videmus
nullum vacuum, nullamque rarefactionem aut condensationem
— 59 —
requiri, ut pars circuli A moveatur versus
B, modo eodem tempore pars B moveatur versus C,
C versus D, ac D versus A. Sed

idem intelligi etiam potest in
circulo non perfecto, et quantumlibet
irregulari, modo advertatur,
quo pacto omnes
locorum inaequalitates inaequali
motuum celeritate possint
compensari. Sic tota materia
contenta in spatio EFGH circulariter moveri
potest absque ulla condensatione vel vacuo, et eodem
tempore ejus pars quae est versus

E, transire versus G, ac ea
quae est versus G, transire versus
E: modo tantum, ut
spatium in G supponitur esse
quadruplo latius quam in E,
ac duplo quam in F et H, ita
etiam quadruplo celerius moveatur
in E quam in G, ac duplo celerius quam in
F vel H; atque ita reliquis omnibus in locis motus
celeritas angustiam loci compenset. Hoc enim pacto,
in quovis determinato tempore, tantundem materiae
per unam istius circuli partem, quam per alteram
transibit.
Descartes PPh 58-59