— 58 —
Neque Aristotelis
contra Zenonios demonstrationes
super punctis metaphysicis
tantam apud ejus asseclas haberent
authoritatem, nisi Stoicis
punctum geometricum signum
ad instar metaphysici, et punctum
metaphysicum corporis
physici virtus esset. Uti nec
Pythagoras, ejusque asseclae, e
quibus ad nos pervenit apud
Platonem Timaeus
, quum de
naturae rebus per numeros disseruerunt,
naturam vere ex numeris
constare arbitrati sunt:
sed Mundum, extra quem essent,
explicare per Mundum,
— 59 —
quem intra se continerent, studuerunt.
Idem de Zenone ejusque
secta judicium faciendum,
qui puncta rerum principia esse
existimarunt. [>]
Vico Ant 58-59