— 4 —
Cumque
considero tam variam et perfectam rerum omnium cognitionem
non esse in aliquo Gymnosophista jam sene,
qui multos annos ad contemplandum habuerit, sed in
Principe puella, quae forma et aetate non caesiam Minervam,
aut aliquam ex Musis, sed potius Charitem refert,
non possum in summam admirationem non rapi.
Descartes PPh 4