— 415 —
Atque una et eadem est vis, quae,
si applicet se cum imaginatione ad sensum communem,
— 416 —
dicitur videre, tangere, etc.; si ad imaginationem
solam ut diversis figuris indutam, dicitur reminisci; si
ad eamdem ut novas fingat, dicitur imaginari vel concipere;
si denique sola agat, dicitur intelligere: quod
ultimum quomodo fiat, fusius exponam suo loco. Et
eadem etiam idcirco juxta has functiones diversas
vocatur vel intellectus purus, vel imaginatio, vel memoria,
vel sensus; proprie autem ingenium appellatur,
cum modo ideas in phantasia novas format, modo
jam factis incumbit; consideramusque illam ut diversis
istis operationibus aptam, atque horum nominum
distinctio erit in sequentibus observanda. His autem
omnibus ita conceptis, facile colliget attentus Lector,
quaenam petenda sint ab unaquaque facultate auxilia,
et quousque hominum industria ad supplendos ingenij
defectus possit extendi.
Descartes Reg 415-416