— 57 —
Neque enim opus est me in
utramque partem ferri posse, ut sim liber, sed contra,
quo magis in unam propendeo, sive quia rationem
— 58 —
veri et boni in ea evidenter intelligo, sive quia Deus
intima cogitationis meae ita disponit, tanto liberius
illam eligo; nec sane divina gratia, nec naturalis cognitio
unquam imminuunt libertatem, sed potius augent
et corroborant. Indifferentia autem illa, quam
experior, cum nulla me ratio in unam partem magis
quam in alteram impellit, est infimus gradus libertatis,
et nullam in ea perfectionem, sed tantummodo
in cognitione defectum, sive negationem quandam,
testatur; nam si semper quid verum et bonum sit clare
viderem, nunquam de eo quod esset judicandum vel
eligendum deliberarem; atque ita, quamvis plane
liber, nunquam tamen indifferens esse possem.
Descartes Med 57-58