— 328 —
Nam,
quamvis multo facilius, ut supra jam diximus, imperium ex uno
in alium, quam ex libero Concilio in unum hominem transferri
possit, fit tamen saepe, ut Patricii a suis Ducibus opprimantur, idque
multo majori Reipublicae damno; quippe quando Monarcha
e medio tollitur, non imperii, sed tantummodo Tyranni mutatio
fit. At in imperio Aristocratico fieri id nequit absque eversione
imperii, et maximorum virorum clade. Cujus rei funestissima
exempla Roma dedit. Caeterum ratio, cur in imperio Monarchico
diximus, quod Militia sine stipendio servire debeat, locum
in hujusmodi imperio non habet. Nam, quandoquidem subditi
tam a Consiliis, quam suffragiis ferendis arcentur, perinde ac
peregrini censendi sunt, qui propterea non iniquiore conditione,
ac peregrini, ad militandum conducendi sunt. Neque hic periculum
est, ut a Concilio prae reliquis agnoscantur. Quinimo ne
unusquisque suorum factorum iniquus, ut fit, aestimator sit, consultius
est, ut Patricii certum praemium militibus pro servitio decernant.
      Par. X. Praeterea hac etiam de causa, quod omnes praeter Patricios
peregrini sunt, fieri non potest absque totius imperii periculo,
ut agri, et domus, et omne solum publici juris maneant, et
ut incolis annuo pretio locentur. Nam subditi, qui nullam in
imperio partem habent, facile omnes in adversis urbes desererent,
si bona, quae possident, portare, quo vellent, liceret.
Quare agri, et fundi hujus imperii subditis non locandi, sed
vendendi sunt, ea tamen conditione, ut etiam ex annuo proventu
partem aliquotam singulis annis numerent, etc., ut in Hollandia
fit.
      Par. XI. His consideratis, ad fundamenta, quibus supremum
Concilium niti, et firmari debet, pergo. Hujus Concilii membra
in mediocri imperio quinque circiter millia esse debere ostendimus
Art. 2. hujus Cap., atque adeo ratio quaerenda est, qua fiat,
ne paulatim ad pauciores deveniat imperium, sed contra, ut
pro ratione incrementi ipsius imperii eorum augeatur numerus,
— 329 —
deinde ut inter Patricios aequalitas, quantum fieri potest, servetur,
ut praeterea in Conciliis celeris detur cxpeditio, ut communi bono
consulatur, et denique ut Patriciorum, seu Concilii major sit,
quam multitudinis, potentia, sed ita, ut nihil inde multitudo detrimenti
patiatur.
Spinoza TP 328-329