— 28 —
Homerus Graecarum Traditionum Historicus.

      Ex hactenus dissertatis conficitur, Homerum in suis Fabularum
argumentis verum fuisse Historicum
; et ob hanc
primarum vocum alienationem falsum hactenus visum esse.
Nam, ut de Iliade prius dicamus, necesse est Paridem fuisse
hospitem, qualis principio latinis fuit hostis, hoc est externus,
qui jus haberet perpetuo de externis rapere, ut in his libb.
diximus, et in Nott. gravius infra de Primarum Gentium
Inhospitalitate
demonstrabimus; et Paridem characterem
fuisse Trojanorum, qui de Graecis plagis foeminas raperent,
quarum Helenam fecere characterem. Temporis progressu nativa
hospitis significatione ad alienam translata, Paris hospes
hospitio ab Argivis Regibus receptus, jure hospitj violato puratus
est Helenam rapuisse. Bellum autem Graeciae natura foederatum
fuit; quo plures populi graeci, de quibus Trojani
foeminas rapuerant, quisque junctis armis suam injuriam ulti
sunt; haut aliter ac Sabini ob suas foeminas raptas sociale
contra Romanos bellum
gessere. Sed Achivorum appellatione
postea ad graecos universos prolata, bellum ex hominum institutione
foederatum habitum est, quo omnes graeciae populi
alienam injuriam ulti essent: et ita error nominis postea mature
admonuit graecos foedera, quae satis sero aliae gentes intellexerunt:
et sero intellexisse ipsa forma optimatium reip. probat,
cujus propria nota est, tueri sua; quam formam Heroicis
temporibus late regnasse in his libb. firmavimus; ut de Hispania
prae ceteris dictum sit, eam, postquam per partes victa est,
suas vires intellexisse
. At enim, cum postea graeci populi propriis
vocabulis distincti sunt, Achivorum commune nomen in
ceteris est obscuratum: solis vero Achaeis mansit et nomen et res,
ut essent Civitates aeterno foedere in unum systema compositae;
ex quo genere Helvetiorum prius, deinde Hollandensium
Civitates sunt inter se foederatae. Praeterea cum jus belli primitus
tantum esset apud Heroës, ut late in his libb. disseruimus,
ubi de Jure Quiritum publico agimus, et Heroës principio
— 29 —
Reges omnes appellarentur, ut in his libb. et latius nott.
probatur; ex tot Regum injuriis unam fecere: cumque ex priorum
Poëtarum errore graecos omnes ad unius Regiae domus
injuriam ulciscendam foederatos Poëtae posteriores accepissent;
eam injuriam Regiae Domui omnium graecarum splendidissimae,
nempe Argivorum attribuere; et ex ea Helenam a Paride
raptam suis traditionibus ad posteros transmisere. Postremo
novem priores anni, quibus id bellum sine indictione gestum
est; (nam decimo post anno foedus belli caussa inter graecos,
trojanosque ictum narratur;) diserte probat omne anteactum
tempus, quo prima bella in terris perpetua in his libb. probavimus,
quae proprie dicuntur latrocinia, fuisse: unde latinis ad
Plautum usque mansit, ut latrones milites dicerentur.
Vico Notae 28-29