— 415 —
      Quinto denique, concipiendum est, vim illam, per
quam res proprie cognoscimus, esse pure spiritualem,
atque a toto corpore non minus distinctam, quam sit
sanguis ab osse, vel manus ab oculo; unicamque esse,
quae vel accipit figuras a sensu communi simul cum
phantasia, vel ad illas quae in memoria servantur se
applicat, vel novas format, a quibus imaginatio ita
occupatur, ut saepe simul non sufficiat ad ideas a sensu
communi accipiendas, vel ad easdem ad vim motricem
juxta puri corporis dispositionem transferendas. In
quibus omnibus haec vis cognoscens interdum patitur,
interdum agit, et modo sigillum, modo ceram imitatur;
quod tamen per analogiam tantum hic est sumendum,
neque enim in rebus corporeis aliquid omnino
huic simile invenitur. [>]
Descartes Reg 415