— 57 —
Nam quamvis
major absque comparatione in Deo quam in me
sit, tum ratione cognitionis et potentiae quae illi adjunctae
sunt, redduntque ipsam magis firmam et efficacem,
tum ratione objecti, quoniam ad plura se extendit,
non tamen, in se formaliter et praecise spectata,
major videtur; quia tantum in eo consistit, quod idem
vel facere vel non facere (hoc est affirmare vel negare,
prosequi vel fugere) possimus, vel potius in eo tantum,
quod ad id quod nobis ab intellectu proponitur affirmandum
vel negandum, sive prosequendum vel fugiendum,
ita feramur, ut a nulla vi externa nos ad id
determinari sentiamus.
Descartes Med 5