— 109 —
Si etenim
una est omnium rerum substantia, unum subiectum,
una natura, de uno praedicata omnia certe verificantur.
Si natura imaginetur extra rerum substantiam,
ut quiddam per se existens, atque sepositum, rationabilius
sane esset quaerere, an agere propter finem illi
secundum unam, vel alteram contradictionis partem
contingat. Sed ubi natura est ipsa universalis rerum substantia,
et ipsum quod est, in diversis sane contrariisque
habitis suppositis, diversas contrariasque adsumit
denominationes et habitudines. Eiusdem quippe substantiae
est, in eodemque naturae gremio dicitur contineri,
cui de frigore destruente conqueri, et cui de
eodem construente gaudere contingat. Ubi igitur omnia
agant propter finem, natura agit propter finem: si
nihil ita agit, natura non agit: ita si quaedam agunt,
quaedam vero non agunt, circa unam rerum substantiam
contraria contradictoriaque concurrent. Dum interim
per ipsas dispositiones, et ordines in ipsis ordinibus,
— 110 —
et in diversis subiecti partibus, aliisque dispositionibus,
incompossibilitas, repugnantia, atque fuga
consistit. Istud in eadem subiecta linea erit manifestum,
in qua simul duo recti anguli, alter rectus alter
vero curvus, alter maxime rectus alter maxime curvus,
rectus pariter atque curvus exoriuntur, rectus
simul et curvus intereunt. Ita una est contrariorum
natura, subiectumque prorsusque eadem substantia
illis subiicitur. Idem igitur principium, medium, finisque
naturalium omnium natura est: eadem nempe usia
eius quod est bonum et malum, bonum et non bonum,
calidum et frigidum, amicum et inimicum: idem est
quod omnium horum denominationem suscipit, de eodem
(inquam) omnia verificantur, atque praedicantur.
Bruno Acr 109-110