— 99 —
Definitio.

Cum corpora aliquot ejusdem, aut diversae magnitudinis a
reliquis ita coërcentur, ut invicem incumbant, vel si eodem, aut
— 100 —
diversis celeritatis gradibus moventur ut motus suos invicem
certa quadam ratione communicent, illa corpora invicem unita
dicemus, et omnia simul unum corpus, sive Individuum componere,
quod a reliquis per hanc corporum unionem distinguitur
.
Spinoza E 99-100