— 99 —
Axioma II.

      Cum corpus motum alteri quiescenti, quod dimovere

nequit, impingit, reflectitur, ut moveri
pergat, et angulus lineae motus reflectionis
cum plano corporis quiescentis,
cui impegit, aequalis erit angulo,
quem linea motus incidentiae cum eodem
plano efficit.

      Atque haec de corporibus simplicissimis, quae scilicet solo motu,
et quiete, celeritate, et tarditate ab invicem distinguuntur: jam
ad composita ascendamus.


Spinoza E 99